- PROTOGENES
- I.PROTOGENESPictor nobilissimus, patriâ Cauneus; Demetrio Regi pergratus. Pegipergratus. Palmam habet tabularum eius Ialysus, qui est Romae dicatus in templo Pacis: quem cum pingeret, traditur madidis lupinis vixisse, quoniam simul famen fustinerent, et sitim, ne sen sus nimiâ dulcedine obstrueret. Huic picturae quater colorem induxit subsidiô iniuriae et vetustatis, ut decedente superiore, inferior succederet. Est in ea canis mire factus, ut quem pariter casus et ars pinxerit. Non iudicabat se exprimere in eo spu mam anbelantis posse, cum in reliquâ omni parte (quod difficillimum erat) sibi ipse satisfecisset. Displicebat autem ars ipsa, nec minui poterat, et videbatur nimia, ac longius a veritate discedere, spumaque illa pingi, non ex ora nasci, anxiô animi cruciatu, cum in picturâ verum esse, non verisi mile vellet, absterseratsaepius, mutaberatque penicillum, nullô modô approbans. Postremo iratus arti, quod intelligeretur, spongiam eam impegit inviso loco tabulae, et illa reposuit ablatos colores, qualiter cura optaverat, fecitque in picturâ fortuna naturam, Olympiadis 112. Plin. l. 35. c. 10. Aelian. l. 12. etc.II.PROTOGENESauriga celebris, prinacipatu Heliograbali. Ael. Lamprid. in Vita huius, c. 6. Aurigas Protogenem et Gordium, primo in certamine curuli socios, post in omni vita et actu participes habuit.III.PROTOGENESmartyr, dequo vide Theodoretum, Eccles. Hist. l. 4. c. 18.IV.PROTOGENESsignificat aliquem primigeneris, et a quo genus in cipit. Apoetis sumitur pro eo, qui se talem confingit. Iuvenal. Sat. 3. v. 120.Non est Romano cuiquam locus hîc, ubi regnatProtogenes aliquis. —— ——
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.